monumenta.ch > Plinius > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 75
{XLVII} Hederae genera viginti demonstravimus. natura omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput purgat largius pota; nervis intus nocet, iisdem nervis adhibita foris prodest. eadem natura, quae aceto est, omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis dolorem sedant, praecipue cerebro continentique cerebrum dolorem membranae utiliter mollibus inpositis foliis cum aceto et rosaceo tritis et decoctis, addito postea rosaceo oleo; inlinuntur autem fronti.